- TAMASSUS
- TAMASSUSCypri insulae urbs, Ταμάτεος Stephano, ἡ Τάμασος Straboni, Ταμάςςος Ptolem. Ταμεσία Polybio, Ταμασία ConstantinoPorphyrogennetae in Them. Tamaseum etiam hanc urbem vocat Plinius, l. 5. c. 31. apud quem tamen codd. nonnulli antiqui Tamasus. Eam innuere videtur Ovidius, Metam. l. 10. v. 644. ex emendatione Nicolai Heinsii.Est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,Telluris Cypriae pars optimae.Tamassum, ubi μέταλλα χαλκοῦ ἔςιν ἄφθονα, testibus Strab. l. 14. et Stephan. in Ταμάσεος, Phoenices condidisse nemo scripsit. Nomen tamen est Syrum, a metallorum fusione. Nam etmesa verbum est liquescere. At temes est Hebraeis liquefactio, dubitant autem interpretes utrum ad hanc Tamassum, an ad Brutiorum Temesam, ab Ausonibus primum, dein ab Aetolis Thoantem sequutis, conditam, quae et ipsa aere abundavit, pertineat illud Homer. Odyss. α. v. 184.——— Ε᾿ς Τεμέσην μετα χαλκὸν.Nic. Lloydius. Vide Temesa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.